monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 69, 3
Quod significare videtur apostolus Iohannes, ita scribens in Apocalypsi: Atrium autem quod est foris templum eiice foras, et ne metieris illud, quoniam datum est gentibus, et civitatem sanctam calcabunt mensibus XLII, id est, eos, qui nomine tenus fideles sola exteriora diligunt, ab electorum sorte separatos ostende, quia et ipsi ad persequendam Ecclesiam convertentur novissima illa persecutione trium semis annorum. Et dabo, inquit, duobus testibus meis, et prophetabunt diebus M, CCLX, amicti saccis, id est, arctissimis continentiae et pressurarum laboribus accincti praedicabunt. Et paulo post: Et cum finierint, inquit, testimonium suum, bestia quae ascendit de abysso fac et adversus illos bellum, et vincet eos, et occidet illos, et caetera.